- APIDANENSES
- APIDANENSESArcades. Dionysius.Ἀρκάδες Ἀπιδανῆες ὑπό σκοπτὴν Ἐρυμάνθου.Ubi alii Ἀπιδανῆος legunt, ut referatur ad montem Erymanthum. Cur vero Arcades pisi, aut mons ille sic dicatur, haud satis constat. Eustathius quidem ab Apide quodam, qui ex Epiro veniens Arcadiam incoluit, Peloponnesum totam Apiam, Arcades vero peculiariter Apidaneas dictos refert, hunc versum ex Arriano in rei testimonium adducens:---- Κλυτὸς ἈπὶςΟ῞ς ῥ Ἀπίην ς᾿φάτιζε καὶ ἀνέρας ῎απιδανῆας.Callimachus, Hymno in Iovem.---- Ἀλλά ἑ ῬείηςὨγν´γιον καλέουϚι λεκώϊον Ἀπιδανῆες.Ubi Scholia, Ἀτιδανῆες, ὁι ἀρχαῖοι Ἀρκάδες. Strabo tamen Apiae nomen potius ad Argiam, et Α᾿πιδόνων (sic enim vocat) ad Argivos proprie pertinere censet. Forte tamen Apis utrique regioni imperitavit, et sic Strabo cum Dionysio et Eustath. conciliabitur. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.